monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 2
Eadem, inquit, et philosophi monent et profitentur: innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam. Cur ergo quibus comparamur de disciplina, proinde illis non adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi ut pares nostri non urgentur ad officia, quae nos non obeuntes periclitamur ? Quis enim philosophum sacrificare, aut deierare, aut lucernas meridie vanas Quin imo et deos vestros palam destruunt , et superstitiones vestras commentariis quoque accusant, laudantibus vobis.